Per la maggior Gloria di Nostro Signore cerchiamo persone disponibili ad eventuali Traduzioni da altre lingue verso l'Italiano. per chi si rendesse disponibile puo' scrivere all'indirizzo Mail: cruccasgianluca@gmail.com
Related Posts Plugin for WordPress, Blogger...

domenica 29 marzo 2015

DOMINÍCA SECUNDA PASSIÓNIS SEU IN PALMIS - II DOMENICA DI PASSIONE Santa Messa rigorosamente "Non Una Cum" con gli apostati Vaticanosecondisti...

https://blogger.googleusercontent.com/img/b/R29vZ2xl/AVvXsEiVftTu_qIIT-0mYWZP2YIAYIZrRIsuNWl57N1bVqWBCeHGKs4H6h83MT4v-eyE2J-l9XuadXa71WG67aMFWhAI3szfwjxmi8zkaUUDoPIokODo5WOM24YbedQbuPwXf6OKHq-s0Dd4QPk/s1600/dominica+in+palmis+4.jpg
----------- -----------
 
EPISTOLA
Léctio Epístolæ B. Pauli Ap. ad Philippénses, 2, 5-11 
 
Fratres: Hoc enim sentíte in vobis, quod et in Christo Iesu: qui cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo: sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus, et hábitu invéntus ut homo. Humiliávit semetípsum, factus obédiens usque ad mortem, mortem áutem crucis. Propter quod et Deus exaltávit illum, et donávit illi nomen, quod est super omne nomen: (hic genufléctitur) ut in nómine Iesu omne genu flectátur coeléstium, terréstrium, et infernórum, et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Iesus Christus in glória est Dei Patris.
M. - Deo grátias.
 
 
Fratelli: abbiate in voi gli stessi sentimenti che furono in Cristo Gesù, il quale, pur essendo di natura divina, non considerò un tesoro geloso la sua uguaglianza con Dio;  ma spogliò se stesso, assumendo la condizione di servo e divenendo simile agli uomini; apparso in forma umana, umiliò se stesso facendosi obbediente fino alla morte e alla morte di croce. Per questo Dio l'ha esaltato e gli ha dato il nome che è al di sopra di ogni altro nome; perché nel nome di Gesù ogni ginocchio si pieghi nei cieli, sulla terra e sotto terra; e ogni lingua proclami che Gesù Cristo è il Signore, a gloria di Dio Padre.  
M. - Deo grátias. 



 
PÁSSIO Pássio Dómini nostri Iesu Christi secundum Matthæum, 26, 36-75; 27,1-60 
 
* In illo témpore: Venit Iesus cum discípulis suis in villam, quæ dícitur Gethsémani, et dixit discípulis suis: † Sedéte hic, donec vadam illuc, et orem. * Et assúmpto Petro, et duóbus fíliis Zebedæi, coepit contristári, et moestus esse. Tunc ait illis: † Tristis est ánima mea usque ad mortem: sustinéte hic, et vigiláte mecum. * Et progréssus pusíllum, prócidit in fáciem suam, orans et dícens: † Pater mi, si possíbile est, tránseat a me calix iste. Verúmtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. * Et venit ad discípulos suos, et invénit eos dormiéntes: et dicit Petro: † Sic non potuístis una hora vigiláre mecum? Vigiláte, et oráte, ut non intrétis in tentatiónem. Spíritus quídem promptus est, caro áutem infírma. * Íterum secúndo ábiit, et orávit, dícens: † Pater mi, si non pótest hic calix transíre, nisi bibam illum, fiat volúntas tua. * Et venit íterum, et invénit eos dormiéntes: erant enim óculi eórum graváti. Et relíctis illis, íterum ábiit, et orávit tértio, eúmdem sermónem dícens. Tunc venit ad discípulos suos, et dicit illis: † Dormíte iam, et requiéscite: ecce appropinquávit hora, et Fílius hóminis tradétur in manus peccatórum. Súrgite, eámus: ecce appropinquávit qui me tradet. * Adhuc eo loquénte, ecce Iudas unus de duódecim venit, et cum eo turba multa cum gládiis, et fústibus, missi a princípibus sacerdótum, et senióribus pópuli. Qui áutem trádidit eum, dedit illis signum dícens: ** Quemcúmque osculátus fúero, ipse est, tenéte eum. * Et conféstim accédens ad Iesum, dixit: ** Ave Rabbi. * Et osculátus est eum. Dixítque illi Iesus: † Amíce, ad quid venísti? * Tunc accessérunt, et manus iniecérunt in Iesum, et tenuérunt eum. Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, exténdens manum, exémit gládium suum, et percútiens servum príncipis sacerdótum, amputávit aurículam eius. Tunc ait illi Iesus: † Convérte gládium tuum in locum suum. Omnes enim, qui accéperint gládium, gládio períbunt. An putas, quia non possum rogáre Patrem meum, et exhibébit mihi modo plus quam duódecim legiónes Angelórum? Quómodo ergo implebúntur Scriptúræ, quia sic opórtet fíeri? * In illa hora dixit Iesus turbis: † Tamquam ad latrónem exístis cum gládiis, et fústibus comprehéndere me: quotídie apud vos sedébam docens in templo, et non me tenuístis. * Hoc áutem totum factum est, ut adimpleréntur Scriptúræ prophetárum. Tunc discípuli omnes, relícto eo, fugérunt. At illi tenéntes Iesum, duxérunt ad Cáipham, príncipem sacerdótum, ubi scribæ et senióres convénerant. Petrus áutem sequebátur eum a longe, usque in átrium príncipis sacerdótum. Et ingréssus intro, sedébat cum minístris, ut vidéret finem. Príncipes áutem sacerdótum, et omne concílium quærébant falsum testimónium contra Iesum, ut eum morti tráderent: et non invenérunt, cum multi falsi testes accessíssent. Novíssime áutem venérunt duo falsi testes, et dixérunt: ** Hic dixit: Possum destrúere templum Dei, et post tríduum reædificáre illud. * Et súrgens prínceps sacerdótum, ait illi: ** Nihil respóndes ad ea, quæ isti advérsum te testificántur? * Iesus áutem tacébat. Et prínceps sacerdótum, ait illi: ** Adiúro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Fílius Dei. * Dicit illi Iesus: † Tu dixísti. Verúmtamen dico vobis, ámodo vidébitis Fílium hóminis sedéntem, a déxtris virtútis Dei, et veniéntem in núbibus coeli. * Tunc prínceps sacerdótum scidit vestiménta sua, dicens: ** Blasphemávit: quid adhuc egémus téstibus? Ecce nunc audístis blasphémiam: quid vobis vidétur? * At illi respondéntes dixérunt: ** Reus est mortis. * Tunc exspuérunt in fáciem eius, et cólaphis eum cecidérunt, álii áutem palmas in fáciem dedérunt, dicéntes: ** Prophetíza nobis, Christe, quis est qui te percússit? * Petrus vero sedébat foris in átrio: et accéssit ad eum una ancílla, dicens: ** Et tu cum Iesu Galilæo eras. * At ille negávit coram ómnibus, dicens: ** Néscio quid dicis. * Exeúnte áutem illo iánuam, vidit eum ália ancílla, et ait his qui erant ibi: ** Et hic erat cum Iesu Nazaréno. * Et íterum negávit cum iuraménto: Quia non novi hóminem. Et post pusíllum accessérunt qui stábant, et dixérunt Petro: ** Vere et tu ex illis es: nam et loquéla tua maniféstum te facit. * Tunc coepit detestári, et iuráre quia non novísset hóminem. Et contínuo gallus cantávit. Et recordátus est Petrus verbi Iesu, quod díxerat: Priúsquam gallus cantet, ter me negábis. Et egréssus foras, flevit amáre. Mane áutem facto, consílium iniérunt omnes príncipes sacerdótum, et senióres pópuli advérsus Iesum, ut eum morti tráderent. Et vínctum adduxérunt eum, et tradidérunt Póntio Piláto præsidi. Tunc videns Iudas, qui eum trádidit, quod damnátus esset; poeniténtia ductus, rétulit trigínta argénteos princípibus sacerdótum, et senióribus, dicens: ** Peccávi, tradens sánguinem iustum. * At illi dixérunt: ** Quid ad nos? Tu víderis. * Et proiéctis argénteis in templo, recéssit: et ábiens, láqueo se suspéndit. Príncipes áutem sacerdótum, accéptis argénteis, dixérunt: ** Non licet eos míttere in córbonam: quia prétium sánguinis est. * Consílio áutem ínito, emérunt ex illis agrum fíguli, in sepultúram peregrinórum. Propter hoc vocátus est áger ille, Hacéldama, hoc est, áger sánguinis, usque in hodiérnum diem. Tunc implétum est, quod dictum est per Ieremíam prophétam, dicéntem: Et accepérunt trigínta argénteos prétium appretiáti, quem appretiavérunt a fíliis Israël; et dedérunt eos in agrum fíguli, sicut constítuit mihi Dóminus. Iesus áutem stetit ante præsidem, et interrogávit eum præses, dicens: ** Tu es rex Iudeórum? * Dicit illi Iesus: † Tu dicis. * Et cum accusarétur a princípibus sacerdótum, et senióribus, nihil respóndit. Tunc dicit illi Pilátus: ** Non áudis quanta advérsum te dicunt testimónia? * Et non respóndit ei ad ullum verbum, ita ut mirarétur præses veheménter. Per diem áutem solémnem consuéverat præses pópulo dimíttere unum vinctum, quem voluíssent. Habébat áutem tunc vinctum insígnem, qui dicebátur Barábbas. Congregátis ergo illis, dixit Pilátus: ** Quem vultis dimíttam vobis: Barábbam an Iesum, qui dícitur Christus? * Sciébat enim quod per invídiam tradidíssent eum. Sedénte áutem illo pro tribunáli, misit ad eum uxor eius, dicens: ** Nihil tibi, et iusto illi: multa enim passa sum hódie per visum propter eum. * Príncipes áutem sacerdótum, et senióres persuasérunt pópulis ut péterent Barábbam, Iesum vero pérderent. Respóndens áutem præses ait illis: ** Quem vultis vobis de duóbus dimítti? * At illi dixérunt: ** Barábbam. * Dicit illis Pilátus: ** Qui dígitur fáciam de Iesu, qui dícitur Christus? * Dicunt omnes: ** Crucifigátur. * Ait illis præses: ** Quid enim mali fecit? * At illi magis clamábant, dicéntes: ** Crucifigátur. * Videns áutem Pilátus quia nihil profíceret, sed magis tumúltus fíeret: accépta aqua, lavit manus coram pópulo, dicens: ** Ínnocens ego sum a sánguine iusti huius: vos vidéritis. * Et respondens univérsus pópulus dixit: ** Sánguis eius super nos, et super fílios nostros. * Tunc dimísit illis Barábbam: Iesum áutem flagellátum trádidit eis, ut crucifigerétur. Tunc mílites præsidis suscipiéntes Iesum in prætórium, congregavérunt ad eum univérsam cohórtem: et exuéntes eum, chlámydem coccíneam circumdedérunt ei: et plecténtes corónam de spinis posuérunt super caput eius, et arúndimen in déxtera eius. Et genu flexo ante eum, illudébant ei, dicéntes: ** Ave, rex Iudæórum. * Et expuéntes in eum, accepérunt arúndinem, et percutiébant caput eius. Et postquam illusérunt ei, exuérunt eum chlámyde, et induérunt eum vestiméntis eius, et duxérunt eum ut crucifígerent. Exeúntes áutem, invenérunt hóminem Cyrenæum, nómine Simónem: hunc angariavérunt, ut tóllerent crucem eius. Et venérunt in locum qui dícitur Gólgotha, quod est Calváriæ locus. Et dedérunt ei vinum bíbere cum felle mixtum. Et cum gustásset, nóluit bibére. Postquam áutem crucifixérunt eum, divisérunt vestiménta eius, sortem mitténtes: ut implerétur quod dictum est per Prophétam, dicéntem: Divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem. Et sedéntes servábant eum. Et imposuérunt super caput eius cáusam ipsíus scriptam: hic est Iesus Rex Iudæórum. Tunc crucifíxi sunt cum eo duo latrónes: unus a dextris, et unus a sinístris. Prætereúntes áutem blasphemábant eum, movéntes cápita sua, et dicéntes: ** Vah, qui déstruis templum Dei, et in tríduo illud reædíficas, salva temetípsum. Si Fílius Dei es, descénde de cruce. * Simíliter et príncipes sacerdótum illudéntes cum scribis et senióribus, dicébant: ** Alios salvos fecit, seípsum non pótest salvum fácere: si rex Israël est, descéndat nunc de cruce, et crédimus ei: confídit in Deo: líberet nunc si vult eum, dixit enim: Quia Fílius Dei sum. * Idípsum áutem et latrónes, qui crucifíxi erant cum eo, improperábant ei. A sexta áutem hora ténebræ factæ sunt super univérsam terram usque ad horam nonam. Et circa horam nonam clamávit Iesus voce magna, dicens: † Elí, Elí, lamma sabactháni? * Hoc est: † Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquísti me? * Quidam áutem illic stantes, et audiéntes, dicébant: ** Elíamvocat iste. * Et contínuo currens unus ex eis, accéptam spóngiam implévit acéto, et impósuit arúndini, et dabat ei bíbere. Céteri vero dicébant: ** Sine, videámus an véniat Elías líberans eum. * Iesus áutem íterum clámans voce magna, emísit spíritum. (Hic genufléctitur, et pausátur aliquántulum). Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deórsum: et terra mota est, et petræ scissæ sunt, et monuménta apérta sunt; et multa córpora sanctórum, qui dormíerant, surrexérunt. Et exseúntes de monuméntis post resurrectiónem eius, venérunt in sancta civitátem, et apparuérunt multis. Centúrio áutem, et qui cum eo erant, custodiéntes Iesum, viso terræmótu, et his quæ fiébant, timuérunt valde, dicéntes: ** Vere Fílius Dei erat iste. * Erant áutem ibi muliéres multæ a longe, quæ secútæ erant Iesum a Galilæa, ministrántes ei: inter quas erat María Magdaléne, et María Iacóbi, et Ioseph mater, et mater filiórum Zebedæi. Cum áutem sero factum esset, venit quídam homo dives ab Arimathæa, nómine Ioseph, qui et ipse discípulus erat Iesu. Hic accéssit ad Pilátum, et pétiit corpus Iesu. Tunc Pilátus iussit reddi corpus. Et accépto córpore, Ioseph invólvit illud in síndone munda. Et pósuit illud in monuménto suo novo, quod excíderat in petra. Et advólvit saxum magnum ad óstium monuménti, et ábiit. M. - Laus tibi Christe.   


 
In quel tempo: Gesù andò con loro in un podere, chiamato Getsèmani, e disse ai discepoli: "Sedetevi qui, mentre io vado là a pregare". E presi con sé Pietro e i due figli di Zebedèo, cominciò a provare tristezza e angoscia. Disse loro: "La mia anima è triste fino alla morte; restate qui e vegliate con me". E avanzatosi un poco, si prostrò con la faccia a terra e pregava dicendo: "Padre mio, se è possibile, passi da me questo calice! Però non come voglio io, ma come vuoi tu!". Poi tornò dai discepoli e li trovò che dormivano. E disse a Pietro: "Così non siete stati capaci di vegliare un'ora sola con me? Vegliate e pregate, per non cadere in tentazione. Lo spirito è pronto, ma la carne è debole". E di nuovo, allontanatosi, pregava dicendo: "Padre mio, se questo calice non può passare da me senza che io lo beva, sia fatta la tua volontà". E tornato di nuovo trovò i suoi che dormivano, perché gli occhi loro si erano appesantiti. E lasciatili, si allontanò di nuovo e pregò per la terza volta, ripetendo le stesse parole.  Poi si avvicinò ai discepoli e disse loro: "Dormite ormai e riposate! Ecco, è giunta l'ora nella quale il Figlio dell'uomo sarà consegnato in mano ai peccatori. Alzatevi, andiamo; ecco, colui che mi tradisce si avvicina". Mentre parlava ancora, ecco arrivare Giuda, uno dei Dodici, e con lui una gran folla con spade e bastoni, mandata dai sommi sacerdoti e dagli anziani del popolo. Il traditore aveva dato loro questo segnale dicendo: "Quello che bacerò, è lui; arrestatelo!". E subito si avvicinò a Gesù e disse: "Salve, Rabbì!". E lo baciò. E Gesù gli disse: "Amico, per questo sei qui!". Allora si fecero avanti e misero le mani addosso a Gesù e lo arrestarono. Ed ecco, uno di quelli che erano con Gesù, messa mano alla spada, la estrasse e colpì il servo del sommo sacerdote staccandogli un orecchio.  Allora Gesù gli disse: "Rimetti la spada nel fodero, perché tutti quelli che mettono mano alla spada periranno di spada. Pensi forse che io non possa pregare il Padre mio, che mi darebbe subito più di dodici legioni di angeli? Ma come allora si adempirebbero le Scritture, secondo le quali così deve avvenire?". In quello stesso momento Gesù disse alla folla: "Siete usciti come contro un brigante, con spade e bastoni, per catturarmi. Ogni giorno stavo seduto nel tempio ad insegnare, e non mi avete arrestato. Ma tutto questo è avvenuto perché si adempissero le Scritture dei profeti". Allora tutti i discepoli, abbandonatolo, fuggirono. Or quelli che avevano arrestato Gesù, lo condussero dal sommo sacerdote Caifa, presso il quale già si erano riuniti gli scribi e gli anziani. Pietro intanto lo aveva seguito da lontano fino al palazzo del sommo sacerdote; ed entrato anche lui, si pose a sedere tra i servi, per vedere la conclusione. I sommi sacerdoti e tutto il sinedrio cercavano qualche falsa testimonianza contro Gesù, per condannarlo a morte; ma non riuscirono a trovarne alcuna, pur essendosi fatti avanti molti falsi testimoni. Finalmente se ne presentarono due, che affermarono: "Costui ha dichiarato: Posso distruggere il tempio di Dio e ricostruirlo in tre giorni".  Alzatosi il sommo sacerdote gli disse: "Non rispondi nulla? Che cosa testimoniano costoro contro di te?".  Ma Gesù taceva. Allora il sommo sacerdote gli disse: "Ti scongiuro, per il Dio vivente, perché ci dica se tu sei il Cristo, il Figlio di Dio". "Tu l'hai detto, gli rispose Gesù, anzi io vi dico:  d'ora innanzi vedrete il Figlio dell'uomo  seduto alla destra di Dio,  e venire sulle nubi del cielo".  Allora il sommo sacerdote si stracciò le vesti dicendo: "Ha bestemmiato! Perché abbiamo ancora bisogno di testimoni? Ecco, ora avete udito la bestemmia; che ve ne pare?". E quelli risposero: "È reo di morte!". Allora gli sputarono in faccia e lo schiaffeggiarono; altri lo bastonavano, dicendo: "Indovina, Cristo! Chi è che ti ha percosso?". Pietro intanto se ne stava seduto fuori, nel cortile. Una serva gli si avvicinò e disse: "Anche tu eri con Gesù, il Galileo!". Ed egli negò davanti a tutti: "Non capisco che cosa tu voglia dire".  Mentre usciva verso l'atrio, lo vide un'altra serva e disse ai presenti: "Costui era con Gesù, il Nazareno". Ma egli negò di nuovo giurando: "Non conosco quell'uomo". Dopo un poco, i presenti gli si accostarono e dissero a Pietro: "Certo anche tu sei di quelli; la tua parlata ti tradisce!". Allora egli cominciò a imprecare e a giurare: "Non conosco quell'uomo!". E subito un gallo cantò. E Pietro si ricordò delle parole dette da Gesù: "Prima che il gallo canti, mi rinnegherai tre volte". E uscito all'aperto, pianse amaramente. Venuto il mattino, tutti i sommi sacerdoti e gli anziani del popolo tennero consiglio contro Gesù, per farlo morire. Poi, messolo in catene, lo condussero e consegnarono al governatore Pilato. Allora Giuda, il traditore, vedendo che Gesù era stato condannato, si pentì e riportò le trenta monete d'argento ai sommi sacerdoti e agli anziani  dicendo: "Ho peccato, perché ho tradito sangue innocente". Ma quelli dissero: "Che ci riguarda? Veditela tu!". Ed egli, gettate le monete d'argento nel tempio, si allontanò e andò ad impiccarsi. Ma i sommi sacerdoti, raccolto quel denaro, dissero: "Non è lecito metterlo nel tesoro, perché è prezzo di sangue". E tenuto consiglio, comprarono con esso il Campo del vasaio per la sepoltura degli stranieri. Perciò quel campo fu denominato "Campo di sangue" fino al giorno d'oggi. Allora si adempì quanto era stato detto dal profeta Geremia: E presero trenta denari d'argento, il prezzo del venduto, che i figli di Israele avevano mercanteggiato, e li diedero per il campo del vasaio, come mi aveva ordinato il Signore. Gesù intanto comparve davanti al governatore, e il governatore l'interrogò dicendo: "Sei tu il re dei Giudei?". Gesù rispose "Tu lo dici". E mentre lo accusavano i sommi sacerdoti e gli anziani, non rispondeva nulla.  Allora Pilato gli disse: "Non senti quante cose attestano contro di te?".  Ma Gesù non gli rispose neanche una parola, con grande meraviglia del governatore. Il governatore era solito, per ciascuna festa di Pasqua, rilasciare al popolo un prigioniero, a loro scelta. Avevano in quel tempo un prigioniero famoso, detto Barabba. Mentre quindi si trovavano riuniti, Pilato disse loro: "Chi volete che vi rilasci: Barabba o Gesù chiamato il Cristo?".  Sapeva bene infatti che glielo avevano consegnato per invidia. Mentre egli sedeva in tribunale, sua moglie gli mandò a dire: "Non avere a che fare con quel giusto; perché oggi fui molto turbata in sogno, per causa sua".  Ma i sommi sacerdoti e gli anziani persuasero la folla a richiedere Barabba e a far morire Gesù.  Allora il governatore domandò: "Chi dei due volete che vi rilasci?". Quelli risposero: "Barabba!". Disse loro Pilato: "Che farò dunque di Gesù chiamato il Cristo?". Tutti gli risposero: "Sia crocifisso!". Ed egli aggiunse: "Ma che male ha fatto?". Essi allora urlarono: "Sia crocifisso!". Pilato, visto che non otteneva nulla, anzi che il tumulto cresceva sempre più, presa dell'acqua, si lavò le mani davanti alla folla: "Non sono responsabile, disse, di questo sangue; vedetevela voi!". E tutto il popolo rispose: "Il suo sangue ricada sopra di noi e sopra i nostri figli". Allora rilasciò loro Barabba e, dopo aver fatto flagellare Gesù, lo consegnò ai soldati perché fosse crocifisso. Allora i soldati del governatore condussero Gesù nel pretorio e gli radunarono attorno tutta la coorte. Spogliatolo, gli misero addosso un manto scarlatto  e, intrecciata una corona di spine, gliela posero sul capo, con una canna nella destra; poi mentre gli si inginocchiavano davanti, lo schernivano: "Salve, re dei Giudei!". E sputandogli addosso, gli tolsero di mano la canna e lo percuotevano sul capo. Dopo averlo così schernito, lo spogliarono del mantello, gli fecero indossare i suoi vestiti e lo portarono via per crocifiggerlo. Mentre uscivano, incontrarono un uomo di Cirène, chiamato Simone, e lo costrinsero a prender su la croce di lui. Giunti a un luogo detto Gòlgota, che significa luogo del cranio, gli diedero da bere vino mescolato con fiele; ma egli, assaggiatolo, non ne volle bere. Dopo averlo quindi crocifisso, si spartirono le sue vesti tirandole a sorte. E sedutisi, gli facevano la guardia. Al di sopra del suo capo, posero la motivazione scritta della sua condanna: "Questi è Gesù, il re dei Giudei". Insieme con lui furono crocifissi due ladroni, uno a destra e uno a sinistra. E quelli che passavano di là lo insultavano scuotendo il capo e dicendo:  "Tu che distruggi il tempio e lo ricostruisci in tre giorni, salva te stesso! Se tu sei Figlio di Dio, scendi dalla croce!". Anche i sommi sacerdoti con gli scribi e gli anziani lo schernivano: "Ha salvato gli altri, non può salvare se stesso. È il re d'Israele, scenda ora dalla croce e gli crederemo. Ha confidato in Dio; lo liberi lui ora, se gli vuol bene. Ha detto infatti: Sono Figlio di Dio!". Anche i ladroni crocifissi con lui lo oltraggiavano allo stesso modo. Da mezzogiorno fino alle tre del pomeriggio si fece buio su tutta la terra. Verso le tre, Gesù gridò a gran voce: "Elì, Elì, lemà sabactàni?", che significa: "Dio mio, Dio mio, perché mi hai abbandonato?". Udendo questo, alcuni dei presenti dicevano: "Costui chiama Elia". E subito uno di loro corse a prendere una spugna e, imbevutala di aceto, la fissò su una canna e così gli dava da bere. Gli altri dicevano: "Lascia, vediamo se viene Elia a salvarlo!". E Gesù, emesso un alto grido, spirò. Ed ecco il velo del tempio si squarciò in due da cima a fondo, la terra si scosse, le rocce si spezzarono, i sepolcri si aprirono e molti corpi di santi morti risuscitarono. E uscendo dai sepolcri, dopo la sua risurrezione, entrarono nella città santa e apparvero a molti. Il centurione e quelli che con lui facevano la guardia a Gesù, sentito il terremoto e visto quel che succedeva, furono presi da grande timore e dicevano: "Davvero costui era Figlio di Dio!". C'erano anche là molte donne che stavano a osservare da lontano; esse avevano seguito Gesù dalla Galilea per servirlo. Tra costoro Maria di Màgdala, Maria madre di Giacomo e di Giuseppe, e la madre dei figli di Zebedèo. Venuta la sera giunse un uomo ricco di Arimatèa, chiamato Giuseppe, il quale era diventato anche lui discepolo di Gesù. Egli andò da Pilato e gli chiese il corpo di Gesù. Allora Pilato ordinò che gli fosse consegnato.
Giuseppe, preso il corpo di Gesù, lo avvolse in un candido lenzuolo  e lo depose nella sua tomba nuova, che si era fatta scavare nella roccia; rotolata poi una gran pietra sulla porta del sepolcro, se ne andò.
M. - Laus tibi Christe. 

3 commenti:

  1. Ma.... com'è possibile che da voi non sia ancora arrivato il Vaticano II? Aggiornatevi!!!!

    RispondiElimina
  2. Cos'è il vaticansecondo ? un gelato da mangiare ? o il Vat al posto del Watt ?

    RispondiElimina
    Risposte
    1. Il Vaticano II è il concilio più importante della Chiesa cattolica che obbliga ad un cambiamento e ad un aggiornamento. Non si può essere cattolici e continuare forme legate ad un passato e oggi non più attuali. Dio ha ispirato il Vaticano II e chi vi si pone contro è contro Dio!!!

      Elimina

Nota. Solo i membri di questo blog possono postare un commento.